Review Classical Latin Partitive Genitive
Widgets to be programmed here

eo ex finitimis populis turba omnis sine discrimine, liber an seruus esset, auida nouarum rerum perfugit, idque primum ad coeptam magnitudinem roboris fuit.

Livy 1.8.6.27


tenuere tamen arcem Sabini; atque inde postero die, cum Romanus exercitus instructus quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est complesset, non prius descenderunt in aequum quam ira et cupiditate reciperandae arcis stimulante animos in aduersum Romani subiere.

Livy 1.12.1.2


et cum his quidem insperata pax erat: aliud multo propius atque in ipsis prope portis bellum ortum. Fidenates nimis uicinas prope se conualescere opes rati, priusquam tantum roboris esset quantum futurum apparebat, occupant bellum facere. iuuentute armata immissa uastatur agri quod inter urbem ac Fidenas est;

Livy 1.14.4.18


excitus Romulus--neque enim dilationem pati tam uicinum bellum poterat--exercitum educit, castra a Fidenis mille passuum locat.

Livy 1.14.6.24


Parse Information
Hover over the lovely Greek words to see parse information.