Review Classical Latin Ablative of Cause
Widgets to be programmed here

inde Turnus Rutulique diffisi rebus ad florentes opes Etruscorum Mezentiumque regem eorum confugiunt, qui Caere opulento tum oppido imperitans, iam inde ab initio minime laetus nouae origine urbis et tum nimio plus quam satis tutum esset accolis rem Troianam crescere ratus, haud grauatim socia arma Rutulis iunxit.

Livy 1.2.3.11


nondum maturus imperio Ascanius Aeneae filius erat; tamen id imperium ei ad puberem aetatem incolume mansit; tantisper tutela muliebri--tanta indoles in Lauinia erat--res Latina et regnum auitum paternumque puero stetit.

Livy 1.3.1.1


Faustulo fuisse nomen ferunt--ab eo ad stabula Larentiae uxori educandos datos. sunt qui Larentiam vulgato corpore lupam inter pastores uocatam putent; inde locum fabulae ac miraculo datum.

Livy 1.4.7.24


mollirent modo iras et, quibus fors corpora dedisset, darent animos; saepe ex iniuria postmodum gratiam ortam; eoque melioribus usuras uiris quod adnisurus pro se quisque sit ut, cum suam uicem functus officio sit, parentium etiam patriaeque expleat desiderium.

Livy 1.9.15.55


nec raptis aut spes de se melior aut indignatio est minor. sed ipse Romulus circumibat docebatque patrum id superbia factum qui conubium finitimis negassent; illas tamen in matrimonio, in societate fortunarum omnium ciuitatisque et quo nihil carius humano generi sit liberum fore;

Livy 1.9.14.49


Mettius in paludem sese strepitu sequentium trepidante equo coniecit; auerteratque ea res etiam Sabinos tanti periculo uiri. et ille quidem adnuentibus ac uocantibus suis fauore multorum addito animo euadit: Romani Sabinique in media conualle duorum montium redintegrant proelium; sed res Romana erat superior.

Livy 1.12.10.36


Mettius in paludem sese strepitu sequentium trepidante equo coniecit; auerteratque ea res etiam Sabinos tanti periculo uiri. et ille quidem adnuentibus ac uocantibus suis fauore multorum addito animo euadit: Romani Sabinique in media conualle duorum montium redintegrant proelium; sed res Romana erat superior.

Livy 1.12.10.38


et cum, uelut inter pugnae fugaeque consilium trepidante equitatu, pedes quoque referret gradum, plenis repente portis effusi hostes impulsa Romana acie studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum.

Livy 1.14.8.35


Parse Information
Hover over the lovely Greek words to see parse information.