Review Classical Latin Ablative Absolute
Widgets to be programmed here

Iam primum omnium satis constat Troia capta in ceteros saevitum esse Troianos, duobus, Aeneae Antenorique, et uetusti iure hospitii et quia pacis reddendaeque Helenae semper auctores fuerant, omne ius belli Achiuos abstinuisse;

Livy 1.1.1.1


postquam audierit multitudinem Troianos esse, ducem Aeneam filium Anchisae et Ueneris, cremata patria domo profugos, sedem condendaeque urbi locum quaerere, et nobilitatem admiratum gentis uirique et animum uel bello uel paci paratum, dextra data fidem futurae amicitiae sanxisse.

Livy 1.1.8.36


is Ascanius, ubicumque et quacumque matre genitus--certe natum Aenea constat--abundante Lauinii multitudine florentem iam ut tum res erant atque opulentam urbem matri seu nouercae relinquit, nouam ipse aliam sub Albano monte condidit quae ab situ porrectae in dorso urbis Longa Alba appellata.

Livy 1.3.3.12


Numitor inter primum tumultum, hostes inuasisse urbem atque adortos regiam dictitans, cum pubem Albanam in arcem praesidio armisque obtinendam auocasset, postquam iuuenes perpetrata caede pergere ad se gratulantes uidit, extemplo aduocato concilio scelera in se fratris, originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, caedem deinceps tyranni seque eius auctorem ostendit.

Livy 1.6.1.1


priori Remo augurium uenisse fertur, sex uoltures; iamque nuntiato augurio cum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque regem sua multitudo consalutauerat: tempore illi praecepto, at hi numero auium regnum trahebant.

Livy 1.7.1.2


dextra Hercules data accipere se omen impleturumque fata ara condita ac dicata ait.

Livy 1.7.11.57


ibi tum primum boue eximia capta de grege sacrum Herculi, adhibitis ad ministerium dapemque Potitiis ac Pinariis, quae tum familiae maxime inclitae ea loca incolebant, factum.

Livy 1.7.12.58


nusquam benigne legatio audita est: adeo simul spernebant, simul tantam in medio crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant. ac plerisque rogitantibus dimissi ecquod feminis quoque asylum aperuissent; id enim demum compar conubium fore.

Livy 1.9.5.16


tenuere tamen arcem Sabini; atque inde postero die, cum Romanus exercitus instructus quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est complesset, non prius descenderunt in aequum quam ira et cupiditate reciperandae arcis stimulante animos in aduersum Romani subiere.

Livy 1.12.1.5


principes utrimque pugnam ciebant ab Sabinis Mettius Curtius ab Romanis Hostius Hostilius. hic rem Romanam iniquo loco ad prima signa animo atque audacia sustinebat.

Livy 1.12.2.9


tum Sabinae mulieres, quarum ex iniuria bellum ortum erat, crinibus passis scissaque ueste, uicto malis muliebri pauore, ausae se inter tela uolantia inferre, ex transuerso impetu facto dirimere infestas acies

Livy 1.13.1.3


Parse Information
Hover over the lovely Greek words to see parse information.